Bulle

BULLA „TOTUS TUUS POLONIAE POPULUS” – 25 III 1992

BULLA

TOTUS TUUS POLONIAE POPULUS
IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
ad perpetuam rei memoriam

(AAS, vol. LXXXIV/1992, pp. 1099-1112;
„Wiadomości Archidiecezji Częstochowskiej Nr 4-5/1992, ss. 73-85)

Totus Tuus Poloniae populus, o Virgo Maria, Mater Dei et Mater Ecclesiae, quam in perdifficili peregrinatione stellam suam fidenter invocavit, hac die, qua Te Domini ancillam, professa es, communitates ecclesiales innovatas in eodem submissionis spiritu libenter recipit. Nuper enim Venerabiles Fratres Conferentiae Episcopalis Poloniae unanimi consensu obsecundare cupientes votis Concilii oecumenici Vaticani II, quae attinent ad aptiorem circumscriptionum ecclesiasticarum compositionem. Apostoli-

AAS, vol. LXXXIV, p. 1100
cae Sedi proposuerunt, ut in Natione sua novae Provinciae ecclesiasticae conderentur ac dioeceses necnon earundem fines aptius disponerentur.
Quam ob rem, Venerabilis Frater Iosephus Kowalczyk, Archiepiscopus titulo Heracleensis, et in Polonia Apostolicus Nuntius, communi consilio agens cum Venerabilibus Fratribus illius Conferentiae Episcopalis, eiusdemque actuosa fruens cooperutione, gradatim ac progredienti ratione opus suscepit novo ordine disponendi Provincias ecclesiasticas et dioeceses Polonicas. Quo in opere absolvendo hoc semper fuit propositum, ut in unaquaque dioecesi magis perspicua natura Ecclesiae pateret, atque episcopus apte et efficaciter omnia sua munera explere posset, prout religiosae, spirituales ac morales necessitates, necnon societatis et culturae mutationes, quae hodie fiunt, magis magisque postulant.
Nos vero, audita antea faventi sententiae praefati Nuntii Apostolici, de consilio Secretariae Status, preces ad Nos admotas animarum saluti valde profuturas censuimus benigneque excipiendas esse putavimus.
Summa igitur Apostolica Nostra potestate usi, quae sequuntur, statuimus: Latini ritus Hierarchia in Polonia in posterum tredecim provinciis ecclesiasticis constabit, videlicet: I. Gnesnensi, II. Cracoviensi, III. Posnaniensi, IV. Varsaviensi, V. Vratislaviensi, VI. Premisliensi Latinonum, VII. Sedinensi – Caminensi, VIII. Gedanensi, IX. Varmiensi, X. Bialostocensi, XI. Czestochoviensi, XII. Katovicensi, XIII. Lublinensi.
Insuper dioecesim Lodzensem, Sanctae Sedi immediate subiectam, ad fastigium archiepiscopalis Ecclesiae attollimus eique iura et privilegia conferimus quibus ceterce archiepiscopales Sedes, ad normam iuris communis, fruuntur. Praetera singulatim haec decernimus: (…)

AAS, vol. LXXXIV, p. 1108
XI. Noviter statuta Provincia Częstochoviensis constabit ex sede metropolitana Częstochoviensi, necnon suffraganeis noviter constitutis dioecesibus Sosnoviensi et Radomiensi.

Archidioecesis autem Częstochoviensis, cuius metropolitana ecclesia, Basilica, sub titulo S. Familiae in urbe Częstochowa sita est, comprehendet decanatus *: Częstochowa – Św. Józefa, Częstochowa – Najświętszej Maryi Panny Jasnogórskiej, Częstochowa – Św. Wojciecha, Częstochowa – Św. Zygmunta, Częstochowa – Blachownia (excepto pago Herby Polskie), Brzeźnica, Działoszyn, Gidle, Gorzkowice, Kłobuck, Kłomnice, Kodrąb, Krzepice, Mstów, Myszków, Olsztyn, Osjaków, Pajęczno, Poraj, Praszka, Radomsk – Św. Lamberta, Radomsk – Najśw. Serca Pana Jezusa, Rozprza, Sulmierzyce, Truskolasy, Wieluń – Nawiedzenia Najświętszej Maryi Panny, Wieluń – Św. Wojciecha Biskupa Męczennika, Zawiercie – Najświętszej Maryi Panny Królowej Polski, Zawiercie – Św. Apostołów Piotra i Pawła, Żarki; itemque paroecias Skomlin et Naramice (ex decanatibus Bolesławiec et Lututów qui adsignabuntur dioecesi Calissiensi).
______________________________________________________
* W wyliczeniu dekanatów Archidiecezji Częstochowskiej pominięto dekanat Koziegłowy, nadto w tekście jest „Częstochowa-Blachownia a winno być Blachownia, Radomsk – Św. Lamberta” a winno być „Radomsko – Św. Lamberta”, jest „Radomsk – Najśw. Serca Pana Jezusa a winno być „Radomsko – Najśw. Serca Pana Jezusa”, jest „Wieluń – Nawiedzenia Najświętszej Maryi Panny” a winno być „Wieluń – Najświętszej Maryi Panny Pocieszenia”.
_____________________________________________________

Noviter instituta dioecesis Sosnoviensis, cum ecclesia cathedrąli sub titulo Assumptionis Beatae Mariae Virginis in urbe Sosnowiec, connumerabit decanatus: Będzin, Czeladź, Dąbrowa Górnicza-Św. Antoniego z Padwy, Dąbrowa Górnicza-Najświętszego Serca Pana Jezusa, Dąbrowa Górnicza-

AAS, vol. LXXXIV, p. 1109
Najświętszej Maryi Panny Anielskiej, Łazy, Sączów, Sosnowiec-Chrystusa Króla, Sosnowiec-Św. Jadwigi Śląskiej, Sosnowiec-Św. Tomasza Apostoła, Sosnowiec-Wniebowzięcia Najświętszej Maryi Panny, Siewierz (ex dioecesi Częstochoviensi); Olkusz-Południe, Olkusz-Północ, Pilica (sed cum solis paroeciis: Dzwono-Sierbowice, Giebło, Ogrodzieniec, Pilica-Biskupice, Pilica-Św. Jana Chrzciciela, Ryczów, Strzegowa), Sułoszowa (sed cum solis paroeciis: Jerzmanowice, Przeginia, Sąspów, Sułoszowa; Zadroże) Wolbrom (ex dioecesi Kielcensi); Jaworzno (ex archidioecesi Cracoviensi).

Dioecesis Radomiensis, noviter condita, cum cathedrali ecclesia sub titulo Praesidii Beatae Mariae Virginis in urbe Radom, decanatus habebit: Drzewica, Iłża, Jedlińsk, Końskie, Kozienice, Lipsko (sine pagis Kępa Solecka et Kępa Gostecka), Opoczno, Pionki, Przedbórz, Przytyk, Radom-Południe, Radom-Północ, Radom-Wschód, Radom-Zachód, Radoszyce, Sienno, Skarżysko-Kamienna, Skrzynno, Starachowice-Południe, Starachowice-Północ, Szydłowiec, Zwoleń, Żarnów.

(…)

AAS, vol. LXXXIV, p. 1111

Decernimus quoque ut uiniuscuiusque novae dioecesis Pastori in
eius regimine validum tribuatur adiutorium, Consilium siwe presbiterale sive pastorale Collegiumque Consultorum, ad normam iuris communis, quam primum, in unaquaque Ecclesia instituantur.
Circa vero Seminarii dioecesani constitutionem necnon candidatorum ad sacerdotium formationem, praescripta iuris communis serventur, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione de Institutione Catholica statutis.
Cum quidem fas erit, selecti seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes ad studia complenda Romam, apud Pontificium Collegium Polonorum, mittantur,
Quod autem attinet ad novae uniuscuiusque dioecesis regimen, ac’ministrationem honorum, dioecesani Administratoris „sede vacante” electionem, fidelium fura et opera, aliaque id genuy, quae sacri canones praescribunt adamussim serveiqtur.
Simul ac harum dioecesium constitutio ad effectum deducta fuerit ilico sacerdotes dioecesi illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent: ceteri vero sacerdotes seminariique tirones illi dioecesi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium.
Acta et documenta quae ad novam unamquamque dioecesim eiusque clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, quam primum fieri

AAS, vol. LXXXIV, p. 1112
poterit, ad eam dioecesim mittantur ad quam, iuxta praedicta, eadem pertinebunt.
Haec quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Iosepho Kowalczyk, quem diximus, vel absente eo, illi, qui negotia curat Apostolicae Sedis in Polonia, necessarias et opportunas eisdem tribuentes facultates etiam delegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet wirum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.
Iubemus denique singula et omnia hisce Apostolicis Litteris decreta plene sortiri vim suam tam punc quam in posterum usque tempus, rebus quibusvis, etiam speciali mentione dignis, haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, aqud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Manii, in Annuntiatione Domini, anno millesimo nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quarto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

BULLA „VIXDUM POLONIAE UNITAS” – 28 X 1925

BULLA
„VIXDUM POLONIAE UNITAS”
DITIONIS POLONICAE

DE NOVA DIOECESIUM LATINI RITUS CIRCUMSCRIPTIONE
PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
(AAS vol. XVII/1925, s. 521-528;
Wiadomości Diecezjalne 1/1926, s. 1-2)

Vixdum Poloniae unitas , past diuturnam catholicae illius Nationis sub diversis regiminibus divisionem, mirabiliter, divina Providentia opem largiente, restituta est, statim neccessitas omnibus apparuit nedum civiles sed etiam potissimum religiosas res ibidem ordinandi.
ld sane primum omnium postulabat ut sollicita haberetur cura de finibus dioecesanis rite praefiniendes itemque ad nova Reipublicae confinia coaptandis. Itaque, exemplis feticiter cum eiusdem Reipublicae rectoribus hac super re appartunis negotiationibus, novae latinarum dioecesium circumscriptioni provisum est in sollemni Conventione, quae nuper inter Sanctam Sedem et praedictam Rempublicam inita est, summopere laetantibus Nobis, qui nobilissimae illius Nationis et calamitatum belli et gaudii resurrectionis testes ac participes fueramus.
Porro, ut ea quae de iisdem circumscriptionibus conventa sunt, ad exitum deducantur, Nos, ex Apostolicae potestatis plenitudine ac certa scientia, decernimus:
Latini ritus Hierarchia in Polonia in posterum quinque pravinciis ecclesiasticis constabit, videlicet I. Gnesnensi et Posnaniensi. II. Varsaviensi, III. Vilnensi, IV. Leopoliensi, V. Cracoviensi.
(Hic circumscribuntur quatuor provinciae ecclesiasticae et dioeceses earundem).

AAS, vol. XVII, p. 526

Demum quinta Provincia ecclesiastica, quae Cracoviensis appellabitur, ita erit constituta; Sede Craccoviensi, uti Metropolitana, et dioecesibus Tarnoviensi, Kielcensi, Częstochoviensi et Katavicensi, uti suffraganeis.
(…)

AAS, vol. XVII, p. 527

Dioecesis Częstochoviensis, cum cathedrali ecclesia sub tituli S. Familiae Jesus, Mariae, Joseph in urbe Częstochowa, comprehendet decanatus; Częstochoviensem, Klobucensem, Mstowiensem Brzeźnicensem, Gidlensem, (excepta paroecia Koniecpol), Radomskowiensem, Gorzkowiensem, Będzinensem, Zawierciensem, Żarcensem, Sączowiensem, Bolesławiecensem, Praszkowiensem, Wielunensem, Wieruszowiensem; insuper paroeciam Grzymalina Wola.
(…)

AAS, vol. XVII, p. 528
Quod attinet ad praefatarum ecclesiarum administrationem et regimen, ad Vicarii Capitularis sede vacante electionem, ad Capituli cathedralis erectionem, ad Seminariorum instiautionem, ad clericorum et fidelum itura et onera, aliaque huiusmodi, servanda statuimus, quae sacri canones decernunt.
Quod vero ad clerum in particulari spectat, iubemus ut, statim ac huius Constitutionis exsecutio facta fuerit, eo ipso sacerdotes. Ecclesiae illi adscripti censeantur, in cuius territorio legitime degunt.
Tandem omnia documenta et acta novas dioeceses, earum clericos et fideles respicientia, quam primum fieri poterit, ad eam dioecesim transmittantur ad quam, iuxta praedicta, iidem pertinebunt.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta sunt, nulli hominum, nullo umquam tempore, infringere, aut iis repugnare, vel quomodolibet cantraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum ese poenis a sacris canonibus contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iuridictionis statutis.
Ad haec ommia autem exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem Laurentium Lauri, Nuntium Apostolicum in Polonia, eidem tribuentes facultatem ad id necessarias et opportunas, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, facto onere infra sex menses mittendi ad Sacram Congregationem Consistorialerm authenticum exemplar peractae executionis.
Decernimus denique has praesentes Litteras valituras, contrariis quibuslibet, etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.
Datum Romanae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesvimo quinto, die festo Sanctorum Simonis et Iudae Apostolorum, Pontificatus Nostri anno quarto.

O. CARD- GAGIANO
S. R. E. Cancellarius
C. CARD DE LAI, Episc. Sabinen.
S. C. Consistorialis Secretarius

JDSEPH WILPERT

Decanus Coll. Proton. Apostolicorum

VINCENTIUS BIANCHI-CAGLIESI
Protonotarius Apostolicus
LOCO + PLUMBI
Reg. in Canc. Ap., vol. XXXII, n. 59